POPLICANI seu POPULICANI

POPLICANI seu POPULICANI
POPLICANI seu POPULICANI
item, POBLICANI ac PUBLICANI, Haeretici, e Manichaeorum secta orti, qui Graecis Παυλικιανοὶ, Latinis Scriptoribus Pauliciani: sic appellati a Paulo Samosateno, haereseos auctore; sivea Paulo et Iohanne, ut observavit Car. du Fresne ad Alexiad. p. 421. Poplicani, Histor. Vezeliac. l. 4. p. 644. qui Pauliani, apud Liberatum Diac. c. 2. et eundem Auctorem Praedestinati. Ita porro Franci manichaeosappellârunt, qui Franciae Regnum aliquandiu, maxime in Aurelianensr provincia, sub Roberto Rege erroribus suis coinquinârunt, de quibus Gesta Synodi Aurelianensis. A. C. 1017. edita Tom. II. Spicilegit Acheriani et Excerpta ex Tabulario S. Petri Carnot. edita a Labeo, Tom. II. Miscellan. p. 562. Eadem postea appellatio Valdensibus aspersa, quod quaedam e Manichaeorum doctrina, quaedam ex Origenis erroribus, plurima etiam de suo confinxisse dicerentur, ut legimus. in Magno chron. Belgico, A. C. 1208. Certe duo illos principia agnovisse scribit Ermengardus contra Valdenses, c. 2. a quo tamen crimine eos fuisse immunes, alii tradiderunt. Crebra autem
Populicanorum mentio est, apud Albericum in Chron. MS A. C. 1148. in Chron. Vezeliacensi apud Labetum, Bibl. tom. I. A. C. 1167. 1181. et 1198. in Chron. S. Mariani Antissiondor. A. C. 1181. et 1198. in M. Chron. Belgico A. C. 1147. et 1197. ex eodem Alberico, ut et apud alios Scriptores, quos laudat Car. du Fresne Not. ad Villhard. p. 342. ubi etiam de Publicanis, quorum iidem Scriptores meminêre. Radulfus Coggeshalensis in Chron. MS. Temporibus Ludovici Regis Francor. qui genuit Philippum, cum error quorundam haereticorum, qui vulgo appellantur Publicani, per plures provincias Galliae disserperet etc. Sed et eorundem crebra est mentio, apud Scriptores expeditionum Hierosolymitanar. a quibus inter gentes, quae Saracenis ac Persis crant conterminae, recensentur, quâ voce sine dubio Manichaei ibi locorum habitantes veniunt intelligendi, de quibus Cedrenus p. 541. 542. 546. 665. Vide Tudebodum, Robertum Monachum, Baldricum Dolensem, Henr. Huntindon. etc. passim, quospraedictus Auctor citat Gloss. qui addit, Hugonem Plagonem vernaculum W. Tyrii Interpretem, vocem haeretici, l. 2. c. 13. vertere Popelican. De Populicanis Galliae vide quoque Concil. Lateranense III. A. C. 1197. can. 27. ut et infra Populicani.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”